- ANTECESSOR
- ANTECESSORGraece Α᾿ντικην´σωρ, Tertulliano Spiritus S. dicitur l. de Virgine vel. Non enim ab se loquitur, sed quia mandatur a Christo. Hic solus Anteceslor, qui solus post Christum. Eidem Antecessores alibi Apostoli dicuntur: voce a Romanis mutuatâ, apud quos Antecessores sunt Iuris Doctores, Magistri et Profeslores, unde apud Hesych. Α᾿ντικήνσωρ ὁ τοὺς νόμους μεμαθηκὼς. Quô titulô cohonestatos legimus Theophilum inprimis Institutionum Iustiniani Paraphrasten, et Iulianum Patritium, Novellarum Graecarum eiusdem Principis Interpretem. Sic inscriptio Prooemii ff. dirigitur ad Theophilum, Dorotheum, Theodorum, Isidorum, Anatolium, Thallaelaeum, et Cratinum, Antecessores. Et l. 2. Cod. de vet. iure enucl. Et Dorotheum Virum illustrem et facundissimum Antecessorem, quem in Berytiensium splendidissima civitate Leges discipulis tradentem --- ad nos deduximus, etc. Et paulo post, Nec non et Cratinum---optimum Antecessorem huius almae urbis constitutum. Constantinop. namque et Beryti Iura publice doceri solita fuisse legitur §. haec autem tria in prooem. ff. Haloander sic dictos vult, a praeeundo discipulos et quasi porrectâ manu in penetralia Iuris deducendo. Potius ad exemplum Antecessorum, quorum meminit Sueton. in Vitellio, c. 17. i. c. Praecursorum, Gall. Avant-coureurs, quorum erat ante agmen ite, loca castris metandis idonea deligere, et vias, quibus duci commode exercitus possit, videre. Vide quoque Hirtium de Bello Afric. c. 12. Dominicus Macer hodieque Lectores Iubilatos in nonnullis Academiis Antecessores dici refert, in Hierolexico. Vide etiam infra in voce Antigrapheus. Rosino l. 8. Antiq. Roman. c. 4. Antecessores, nomen dignitatis apud Rom. Cum enim Iurisconsultorum haec apud illos servaretur differentia, ut alii Iuris essent Studiosi sive Candidati, alii Antecessores sive Sophistae, alii denique Iurisconsulti sive Iuris Auctores: Studiosi assidebant; Candidatorum operâ Principes, in recitandis potissimum orationibus, uti solebant: Et qui ius publice interpretabantur, hi Antecessores erant. Iurisconsulti autem populo de iure respondebant. Vide et infra voce Antigrapheus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.